- PERICHORI Agones
- PERICHORI AgonesGraece Περίχωροι, dicti sunt Graecis, qui nec sacri erant, nec periodici. Scholiastes Pindari ad Isthmionicas Ode 11. Οὐ γὰρ ἱερὸν ἀγῶνα νενίκηκεν ὁ Α᾿ριςταγόρας, ἀλλὰ περιχώρους, Non enim sacro in Agone victoriam reportavit Aristagoras, sed in perichoris. Et paulo post, in eadem praefat. Εἰ δὲ παραμιμνήσκεται, ὅτι περιχώρους ἀγῶνας ενίκα, παῖς ὼν, οὐ διὰ τοῦτο ἀθλητής. Locus Odae, quem significat, ita legitur, Ε᾿ δὲ περικτιόνων ἑκκαίδεκα Α῾ριςταγόραν ἀγλααὶ νίκαι πάτραν τ᾿ ἐυώνυμον ἐςτεφάνωσαν πάλαι καὶ μεγαλαύχει παγκρατίῳ. Ubi περικτίονες sunt agnones περίχωροι et vicinarum urbium. Inde interpretatus est, eum Aristagoram, sedecim victorias retulisse e ludis et agonibus vicinorum oppidorum, qui sacri non erant, sed ἀργυρίται et δωρίται. At in ipso textu, sedecim antagonistas habuisse eundem vult, ex vicinis oppidis, contra quos luctâ et pancratiô coronatus sit. Et quidem in singulis fere Graeciae urbibus certamina celebrabantur. qui non erant Sacri agones, sed in his certabatur, propter aliquod praemium. Sic in Marathone, phialae argenteae dabantur victoribus; alibi clypei aerei, ut in Iunoniis ludis, qui Argis peragebantur. Unde Α᾿σπίδα Η῞ρας, Clypeum Iunonis, vicisse tales dicti, et et agon ipse Α᾿σπὶς εν Α῎ργει, Clypeus Argis. In urbe Pollene, Θεοξένια vel Ε῞ρμαια, quibus munus erat seupraemium victoriae, Laena. Aeginae, Αἰάκεια, qui agon fuit Α᾿μφορίτης, quod amphorae victoribus donarentur. In aliis certaminibus, tripodes aenei proponebantur; vixque ulla, ut dictum, Graeciae erat urbs, quin aliquod in ea certamen agitaretur, positis in medio praemiis, unde omnes illi agones δωρίται, et ἀργυρίται et χρηματίται, vocati. Soli IV. illi celeberrimi Ludi, sacri per Graeciam fuêre et iselastici, quibus praemium non aliud, praeter coronam, propositum: hinc φυλλίται et φύλλινοι appellati. De Periodicis, dicemus infra. Vide hanc in rem Salmas. ad Solin. p. 849.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.